monumenta.ch > Ambrosius > 47
Ambrosius, De Nabuthae, § 46 <<<     >>> § 48

§ 47

1 et factum est inquit, cum audisset Achab quia mortuus est Nabuthae, conscidit uestimenta sua et cooperuit se cilicio.
2 et factum est post haec et surrexit et descendit Achab ad uineam Nabuthae Israhelitae possidere eam.
3 irascuntur diuites et calumniantur, ut noceant, si non optineant quod desiderauerint.
4 cum autem calumniati nocuerint, dolere se simulant, tristes tamen et tamquam maesti non corde sed uultu in possessionis direptae locum prodeunt et inpressionis suae iniquitate potiuntur.